menu close menu

DE INHONESTO VESTIENDI MORE

 

ACTA SS. CONGREGATIONUM


 

SACRA CONGREGATIO CONCILII


 

E P I S T U LA


 

AD EXCELLENTISSIMUS LOCORUM ORDINARIOS: DE INHONESTO VESTIENDI MORE


 

Cum Augustus Pontifex Annum Marianum ubique gentium celebrandum indixit, Encyclicis datis Litteris primo exeunte saeculo a definitodogmate Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis,[1] ad id praesertim sacrorum Antistites, ceterum clerum universumque populum adhortatus est, ut christiani mores magis magisque alacri eorum opera reflorescerent, auspice atque patrona Dei nostrumque omnium Matre amantíssima; omnesque in illam filiorum animo intuentes, eius imaginem in suam cuiusque vitam, pro peculiari rerum condicione, studiosissime referrent. Idque in primis efflagitandum edicit «ut generosa ac praefidens iuventus pura integraque succrescat, neu aetatis suae nitentem florem patiatur corrumpi, huius saeculi afflatu infici, vitiisque consenescere; ut effrena sua studia irrumpentesque ardores aequo regantur moderamine, et a quibusvis insidiis abhorrendo, non ad detrimentosa. et prava, sed ad quaecumque sunt sancta, amabilia, excelsa se erigant».[2]


Atqui, tametsi haec Supremi Pastoris hortamenta haud paucos excitarunt salutaresque fructus, nihilo secius valde dolendum est non ea omnia rettulisse, ad publicos privatasque mores quod attinet, quae Summo Pontifici in votis erant.


Nemini siquidem ignotum est hoc praesertim aestivo tempore passim spectacula cerni, quae non possunt eorum oculos animosque non offendere qui christianam virtutem humanumque pudorem non posthabuerint vel omnino spreverint. Non modo in marinis oris, non modo in rusticationis sedibus, sed fere ubique etiam per urbis pagorumque vias, in privatis publicisque locis, ac non raro in aedibus quoque Deo sacris, vestis habitus indignus atque inverecundus invaluit ; quo quidem iuventutis praesertim animus, qui in vitium facile flectitur, gravissimo indiscrimine versatur illius pessumdandae innocentiae, quae maximum


est ac pulcherrimum mentis corporisque ornamentum. Muliebris ornatus, si ornatus dici potest, muliebres vestes, « si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit »,[3] eiusmodi interdum sunt, ut magis impudicitia^, quam pudicitiae inservire videantur.


Huc accedit ut quidquid pravum et inhonestum privatim publice agitur et ostentata, diaria, ephemerides et commentarioli omne genus referant procaciter, et cinematographica spectacula in frequentissimis auditoriis ante omnium oculos versatilis lucis fulgoribus sic proponant, ut non solum mollis et incauta iuventus, sed aetas etiam provecta illecebris male sanis permoveantur. Quanta inde proficiscantur mala, quanta pericula in civium mores ingruant, nemo est qui non videat. Quam ob rem necesse est tum pudicitiae pulchritudo in sua luce posita omnibus commendetur, tum vitiorum blandimenta et invitamenta coerceantur ac prohibeantur pro viribus, tum denique omnes severitate debita ad rectos revocentur mores; quandoquidem ut summus Romanus orator ait: «Saepe videmus fractos pudore, qui nulla ratione vincerentur».[4]


Causa agitur, ut omnibus patet, gravissima, cum qua non modo christiana virtus coniungitur quam maxime, sed corporis etiam sanitas, sed humanae quoque societatis robur et incrementum. Optime quidem hac de re antiquissimus poeta asseveravit: «Flagitii principium est nudare inter cives corpora ));[5] quam ob rem, ut facile cernitur, res eiusmodi non ad Ecclesiam tantum pertinet, sed ad eos etiam, qui publicae rei gubernacula tractant, cum in eorum quoque votis esse debeat non corporis vires, non virtutis ñervos debilitari atque infrangi.


At Vos praesertim, quos « Spiritus Sanctus posuit Episcopos regereEcclesiam Dei »,[6]* omnino oportet rem attente considerare, eaque omnia curare ac promovere, quae ad pudorem tutandum ad christianosque mores viribus omnibus provehendos attineant. «Cum omnes templum Dei simus, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, eius templi aedituus et antistes pudicitia est, quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille, qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat».[7] Atqui, ut omnes facile animadvertunt, ob hodiernam vestiendi mulierum praesertim ac puellarum rationem, verecundia graviter offenditur, quae est «pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior est)).[8] Quapropter omnino necessarium est civium omnium ordines, iuvenes potissimum, aptiore quo videatur modo, commonere et adhortari ad vitanda huius generis detrimentorum pericula, quae christianae ac civili virtuti omnino repugnantia, in gravissimum eam discrimen adducere queunt. « Quam pulchra haec [verecundia] et quam splendida gemma morum est ». [9] Ne offendatur igitur, neve violetur per faciles illecebras ac blandimenta vitiorum, quae ex illa oriuntur vestiendi consuetudine, ac per ceteras, quas supra attigimus, agendi rationes, quas quidem boni omnes non lamentari non possunt.


Valde exoptat Augustus Pontifex ut haec causa per Marianum praesertim, qui volvitur, Annum, alacriter suscipiatur, Sacri Antistites imprimis nihil prorsus praetermittant, quod ad rem sanandam pertineat; eorum autem consilio ac ductu ceterus clerus in sua cuiusque dicione ad hanc rem feliciter assequendam prudenter, naviter instanterque allaboret; patres matresque familias suo exemplo primum, deinde vero opportunis adhortationibus, quae e severa, ut christianos addecet, animi fortitudine eliciantur, suam subolem ab his periculis removeant, acnumquam sibi acquiescant, nisi cun viderint suorum in filiorum fronte pudicitiae splendere nitorem.


Atque ii etiam qui in Actionis Catholicae agminibus militant, salutare hoc inceptum, quasi praecipuum munus, provehendum sibi sumant. Imprimisque curent ut ii omnes, quibus familiariter vel quavis alia de causa utuntur, in suo ipsorum vestiendi agendique modo videre queant christianorum morum refulgere decus; niteant eorum oculi interna animi innocentia; oleant eorum voces eorumque opera virtutem: tum enim solummodo poterunt suasione consilioque suo ceteros quoque ad decore recteque vestiendum et ad bene operandum facilius permovere.


Haec impetret omnibus Beatissima Virgo Maria, quae inde ab origine cuiusvis peccati labe immunis fuit, quae per totius suae vitae cursum excelsa sanctitudine praestitit, et quae nostrum omnium est amantíssima Mater.


Atque haec conciliet a Deo Apostolica Benedictio, quam Beatissimus Pater coelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae suae testem sacris Antistitibus, cetero clero cunctoque christiano populo, iis imprimis, qui in salutarem hanc rem suam conferent operam, libentissime impertit.


Haec ex mandato mihi munere vobiscum communico.

Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis Concilii, die xv mensis Augusti, in festo Assumptionis B. Mariae Virginis, anno MCMLIV.

 

P. Card. CIMACI, Praefectus


L . © S . ,

F. Roberti, a secretis



[1] 1 Cfr. Litt. Enc. Fulgens corona, A.A.S. XLV, 1953, p. 577 sq.


[2] Ibidem, p. 588.


[3] SENECA, De ben. VII, 9.


[4] CICERO, Tuse. Il, 21.


[5] ENNFCTS, apud Cic, Tuse. IV, 33.


[6] Acta Ap. XX, 28.


[7] TERTULLIANUS, De cultu fem., I I , 1 ; MIGNE, P L. I, 1316.


[8] S. AMBROSIUS, De off. I, 20; MIGNE, P. L. XVI, 48.


[9] S. BERNARDUS, Serm. LXXXVI, in Cani.; MIGNE, P. L. OLXXXIII, 135.


Share This:

Comments Off on DE INHONESTO VESTIENDI MORE